# De unicornu observationes novae 101

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, ANOS ILLVD QVOD VVLGO PRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/101

Hunc autem dentem si cum dentibus Elephantis, Rosmari, Balenae &c. conferas, licet figura externa inter se differant; substantia tamen insertionis modo, & reliquis proprietatibus planè convenire videbis. Hoc ante me indicavit Gerardus Mercator in Atlante Minore, Islandiam descri"pturus, ubi inter reliqua hęc habet: Inter quae „piscis Narhval. Hujus carnem si quis come„dat, statim moritur, habetque dentem in inte"riori capitis parte prominentem ad septem ca„ bitos, hunc quidam pro Monocerotis cornis ven"diderunt, creditur venenis aduersari. Qua draginta ulnarum habet bellua. Qui versus polum arcticum & freticum Davis iter instituunt crebrò in ejusmodi incidunt boluas, ut videre licet in Itinerario S. Purcassij Tomo 3. lib. 3. cap. 1. refert Hugonem VVillibuy tale os ex Gran landia reportasse, ubi incolae mercaturam iis exercere solent. Eodem libro cap. 22. item lib. 4. c. 19. circa Groenlandiam multos tales pisces reperiri ostendit. Robertus Billeth in Navigatione versus Septentrionem Anno MDCXVI instituta, ad elevationem poli 74. grad. 30. min.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
