Latin
ANOS ILLVD QVOD VVLGO PRO
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 102
Unproofread scanNot analysed yet
Saepe in ejusmodi dentatos incidit pisces: ut dubitare amplius nemo valeat, quin ossa dicta, dentes sint Ceti Septentrionalibus Narvhal dicti, nisi tot dignis testibus &sensibus ipsis assensum denegare velit. Hactenus Vir ille supra invidiam magnus &dentem probavit, &à cornuum notione pari felicitate exclusit, quod ut clariori luce pateret res ad pressius ignis examen vocata, ut in principia sua resolutus dens certum naturae suae praeberet documentum. Frustulum enim hujus cornu simulati quum Pharmacopeus Hafniensis Augusti Danorum Regis CHRISTIANIIV. jussu calcinatione Philosophica per liquoris calidi evaporationem praeparas set, in tenuissimas laminas resolvebatur, certissimo argumento dentem esse, non Cornu verum. Cornua namque calcinata in laminas nunquam visa sunt reducta, quae dentibus R smari &E ephanti propriae feruntur. Sed illa quum certam ab experientia &rationibus fidem jure suo meruerint, amplius nec probari debent, nec revocari.