Latin
ANOS ILLVD QVOD VVLGO PRO
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 104
Unproofread scanNot analysed yet
Illam autem publico bono saeculique gloriae natus Olaus VVormius, non ita pridem è patria Vrbe misit, proprioque stylo, quam subjungemus, cranii duxit structuram, &singulas Naturae lineas: Cranium ipsum mandibula inferiori destitutum, nullisque pręter magnum hunc praeditum dentibus, colore erat griseo nigricante, qualis ossium esse solet aeri diu expositorum &ad putredinem tendentium, inaequaliter variis foraminibus &protuberantiis praeditum, quibusdam in locis aequale &laeve, quibusdam scabrum, substantia ossis partim natura porosiore existens, partim à cutis particulis &fibris tenaciter ei adhaerentibus talis reddita. Figura triangulari fermè in longitudinem protensa, A vertice ad extremitatem proboscidis seu tenuioris ejus partis cui dens inserebatur duos exactè habebat pedes Romanos. Ab unius latioris processus qui cilia firmabat &oculum dextrum muniebat extremo, ad ultimum processus qui sinistrum tegebat, cranii latitudo erat pedis unius cum semisse. Ea enim parte latissimum erat. Hinc paulatim gracilescere &imminui cepit in extremum usque oris.