# De unicornu observationes novae 106

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, ANOS ILLVD QVOD VVLGO PRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/106

Ad eam verò justo diligentius examinatis Magnarum Vnicornibus, velut ad normam, evidentius patebit omnia quotquot usquam sint, minus ab hoc differre quàm ab ovo ovum, unumque Septentionem rigidiori frigore superbum praeter sacras nobilium metallorum venas & splendidam unionum congeriem ea insuper inter quotidiana numerare quibus aliqua raritatis specie precium terrarum omnium domini non exile statuunt. CAP. XVI. Boum Vnicornuorum Natalis locus. Excusatur Solinus, Plinius verò examinatur. Tauri Vninicornes. Bizontes qui. Plinii inconstantiae notatur. De pilis Vaccarum. Talmudici taxantur. Nterpres Naturae Plinius lib. 8. c. 21. varius est in natali Vnicornis Bovis solo, modo Aethiopiam, modo Indiam agnoscens. Exordio enim capitis de Aethiopicis feris inducto sermone, etiam bovis Vnicornis meminit: Indicos boues unicornes, tricornesque, Leocrocottam perniciosissimam feram. Pro quo ex fide MSi Veneti Paulus Manucius ediderat, Leocrocutam pernicissimam feram. At verò finitis Aethiopum animalibus ad Indica delapsus, in horum censu quoque eosdem numerat Boves: In India & Boves solidis ungulis Vnicornes, & feram nomine axin. Ejusdem Indiae incolas credit & Solinus Poly histor. C. 52. sunt praeterea boves Vnicornes & tricornes, solidis ungulis nec bifissis.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
