Latin
ANOS ILLVD QVOD VVLGO PRO
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 107
Unproofread scanNot analysed yet
Ob quam mentis perversitatem à Doctissimo ejus Conmentatore Cl. Salmasio egregiè vapulat, quod Aethiopica illa omnia animalia in Indiam transtulerit. Mirum sanè non est vestigiis illius sequutum à quo pleraque in suos collectaneorum libros congessit, Plinio nempe, qui pro Indica fera hanc habuit &Aethiopica, quamquam hoc magis ex propria, ut videtur, sententia; quod enim inter Indica progressu capitis retulerit, nescio an ex Cresiae sit factum mente, cujus testimonio antea interiectis paucis, tanquam horum auctoris haec narrat. Quum verò id animo Doctorum Interpretum firmiter insederit, Indicum non esse Vnicornu bubulum, sed ut primo affirmaverat Plinius, Aethiopicum, in emendatione prioris loci de Indico satis sudarunt. Aliquibus visum non de bove unicorne, sed equo Indiae familiari interpretandum Plinium, unde ita textum corrigunt: Indi equos Vnicornes, pro eo quod legitur, Indicos boves Vnicornes. Verum frustra binis locis interspersisset Plinius equorum Indicorum historiam, nisi &his duplicem patriam assignasset, in Aethiopia &India eodem cum bobus dubio recurrente.