# De unicornu observationes novae 108

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, ANOS ILLVD QVOD VVLGO PRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/108

Vnde Salmasius ὁ ἄνυ verba illa, Indicos boves unicornes tricornesque, ex adnotatione marginali cujusdam studiosi irrepsisse in contextum divinasset, nisi in suis codicibus eadem verba invenisset Solinus, quae id notant ex Plinii sententia Aethiopiam boves etiam gener re, quales Indici, unicornes nempe tricornesque. Nec ulla diversorum locorum multitudo Plinio adversatur, si quidem plurium terrarum proventus in ejusdem subinde speciei animali consistit, ut domesticis bestiarum exemplis docemur. Non enim sola Persia aut Epirote clauduntur generosiores equi, sed eos profert & Iberia, Thracia, & Cimbria. Nec Tigrin Hircania sola, sed Media quoque gignit, neque arctis Aethiopiae finibus terminantur Tupi Scandinavię sylvis infestissimi. vbique Natura eadem, quanquam subinde ad gentium regionumque varietatem partiatur operas. Nam & Monocerotem Aethiopia fert, fert quoque utraque India, nec Rhinocerotis ortum unica terracircumscribit. Vt infra miraculum sit, si Vnicornes boves cum Aethiopia etiam India producat aliorum taurorum sylvestrium majori feritate saevientium ferax, teste Plinio, Solino le I. d. d. Isidoro lib. 12. c. 1.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
