# De unicornu observationes novae 113

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, ANOS ILLVD QVOD VVLGO PRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/113

Solipidem Asinum depraedicant Aristoteles, simul & Plinius Naturalis historiae antesignani. Ille quidem Lib 2. de historia Anim. cap. 1: At solipes, idemque unicorne est, quanquam rarum, ut Asinus Indicus: ille enim & unicornis, & solipes est. Et Lib. 3. de Partibus eorundem cap. 2: Cornigerorum pars maxima bisulca est: sed solipes etiam traditur in eodem genere, quem Asinum Indicum vocant. Hic verò nihil diversus eadem inculcat Lib. 11. cap. 37. ubi de Cornuum agit differentiis: Tenuiora seminis plerunque sunt, ut in pecore multis ovium nulla, nec cervarum, nec quibus multifidi pedes, nec solipedum ulli excepto Asino indico, qui uno armatus est cornu. De talis subnectit infra cap. 46. Vnicorne corne Asinus tantum Indicus. Talos Asinus Indicus unus solidi pedum habet. Et in eandem sententiam supra Aristoteles lib. 2. Hist. c. 1. Talum etiam Asinus ille Indicus solus in solipedum genere possidet.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
