Latin
ANOS ILLVD QVOD VVLGO PRO
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 114
Unproofread scanNot analysed yet
Non dissentit Philes, qui sua de Animalibus ex Aristotele Aelianoque, judicio Michaelis Barthis congessit: Αστράγαλον αὖ δὲ καὶ χολῆς κύσιν φέρειν τῶν κωνύχων, βέλτιστε, τῶν ἄλλων μόνος. Talum verò &cyste fellis gestat, solipedum alio rum solus. Quod quonaturae factum sit instituro, horum nullus explicat. Forsan ad latius pedum munimentu in desertis Indiae necessarium Caeterum quo jure Aristoteles, &quem hic ferè exscripsit Plinius talos cum digitis conjunctos neget, conjcere non possum. Certe in errorem communem ille hunc duxit è vestigio sequetem. Convictos illos affirmat Plinius, qui hominem talos habere existimarunt, &pro certo Aristoteles credit ipsi non esse. In quo uterque strenuè falluntur. Talos enim inter pedis humani ossicula in sectione ejusdem quotidie numeramus, &ab Anatomiae peritis quotquot usquam sunt, iidem observantur quibus carere per naturam pedes non potue runt, calcaneo siquidem in sustinendo pedem operas mutuas praestant, &omnino in movendo eo primas tenent. Quod fusius capite 70 &8. Lib. 3. de Vsu part. persequitur Galenus, ubi extendere &flectere pedem, supernae astragali dearticulationis opus per partes demonstrat.