# De unicornu observationes novae 114

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, ANOS ILLVD QVOD VVLGO PRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/114

Non dissentit Philes, qui sua de Animalibus ex Aristotele Aelianoque, judicio Michaelis Barthis congessit: Αστράγαλον αὖ δὲ καὶ χολῆς κύσιν φέρειν τῶν κωνύχων, βέλτιστε, τῶν ἄλλων μόνος. Talum verò & cyste fellis gestat, solipedum alio rum solus. Quod quonaturae factum sit instituro, horum nullus explicat. Forsan ad latius pedum munimentu in desertis Indiae necessarium Caeterum quo jure Aristoteles, & quem hic ferè exscripsit Plinius talos cum digitis conjunctos neget, conjcere non possum. Certe in errorem communem ille hunc duxit è vestigio sequetem. Convictos illos affirmat Plinius, qui hominem talos habere existimarunt, & pro certo Aristoteles credit ipsi non esse. In quo uterque strenuè falluntur. Talos enim inter pedis humani ossicula in sectione ejusdem quotidie numeramus, & ab Anatomiae peritis quotquot usquam sunt, iidem observantur quibus carere per naturam pedes non potue runt, calcaneo siquidem in sustinendo pedem operas mutuas praestant, & omnino in movendo eo primas tenent. Quod fusius capite 70 & 8. Lib. 3. de Vsu part. persequitur Galenus, ubi extendere & flectere pedem, supernae astragali dearticulationis opus per partes demonstrat.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
