# De unicornu observationes novae 115

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, ANOS ILLVD QVOD VVLGO PRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/115

Mira quoque est Tali descriptio Pliniana ab Aristotele aliena: Talum enim rectum dicit in articulo pedis ventre eminentem, concava in vertebra ligatum. Quid enim ad calcaneum vertebrę dorsi motores? Excusari tamen in eo meretur Plinius, & leni judicio explicari. Vertebram articulum vicinum nuncupavit, cui, vertendo ut inserviat, inseritur. Hoc significationis ambitu etiam vertibulas, quae cum vertebris eaedem sunt, ceperat Lucillius, ut monet Abbreviator Festi Paulus: Verticulas quum dixit Lucil lius articulos intelligi voluit. Et ipse Plinius primo Libro XI. articulationes insectorum falsas, vertebras vocavit: aliquibus verò non tota incisura eas ambiente rugas, sed in alvo, aut superne tantum, imbricatis flexilibus vertebris. Latum vocum usum effingere voluit in re simili, sed voce dissimili, Isidorus Lib. XI. Orig. c. 1. quum Talum sub crure collocat, sub talo calcaneos. Talus enim sub crure magis non est quam calcanei, si pressius loquamur Majoris tamen erroris tenetur allata ab eo Tali etymologia, quam à Tolo deducit, quia tolus eminens sit rotunditas.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
