Latin
ANOS ILLVD QVOD VVLGO PRO
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 116
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe rotunditatem minorem talus habet, quam aliud quod vis ossiculum, ut etiam Quatrio à totidem lateribus dictum sit. A Graeci nominis, ἀστράγαλος, terminatione ultima, γάλος, recisa, Talum ab ore Romano formatum existimo, quum inter se r &T saepius sint permutata pari valore &pronunciationis sono, unde natum Latinorum Turtur à Graeco τουγος sive Aeolica Dialecto τυργὸς, &à σριγγίον Spinturnix, cujus mutationis occasionem dederunt ipsi Graeci qui eadem licentia utrumque elementum confuderunt, ut ex Hesychio videre est, quùm ἰσγειν pro ἰστέον expressit. Aristotelis enunciatum ut defendat Commentator ejus Augustinus Niphus in Expositione illius textus Tali duplicem proponit significatum, primum pro osse illo super calcaneum protuberante, alterum pro ossis genere quod in articulo pedis parte posteriore ventre eminet. Qua notione apud Aristotelem venit. Verum enimverò ut processum illum Tibiae grandiorem Talum dicendum probaret, majori opus erat auctoritate, quanquam utram velit significationem non magnopere intersit, quia in hominibus, quod negavit cum Aristotele Plinius, utrumque os invenitur.