# De unicornu observationes novae 117

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, ANOS ILLVD QVOD VVLGO PRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/117

Quale porrò sit fueritve animalis genus, eo est obscurius quo in eo describendo parciores sunt Auctores. Asinum Indicum fuisse, illumque inter Monocerotes solum cognitum Aristoteli & Plinio Iul. Scaliger suspicatur, cuius verba ad has lineas merentur vocari ex l. 2. de Hist. Anim. t. 130. Vartomanni Monocerotem Aristoteli & Plinio incognitum fuisse puto, eosque tantum de Asino Indico locutos: qui planè alius sit ab Vnicorne, cui hoc peculare nomen est, de qua Vartomannum vera loqui existimo. Asinus à indicus Indiae deserta incolit, pu gnat pro pullis calcibus, atque etiam morsu: mirum. Nam quibus cornua dura sunt, quod dentibus corripuere facile soluunt, carnes ob amaritudinem inutiles. Silvestrem monocerotem apud Indos errantem Ctesias apud Heroclotum ab H. Stephano impressus indigitavit, quo nomine etiam Aeliano venit Lib. 4. de Anim. c. 52. tametsi quaecunque ab eo de Asino Monocerote referantur ex aliorum sententia profluant, ut fatetur ipse, & probat Io. Aemilianus Ferrariensis Syntagi. 4. de Ruminantibus, Andreas Marinus Lib. De Vnicornu, qui hunc Asinum pro Chimaera habet, quod à nullo sit observatus posteriorum nostri saeculi, qui Indos vel Nouas alias Terras veteribus ignotas frequentius adiverunt.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
