# De unicornu observationes novae 12

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, LECTORI SVO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/12

Nec tamen palma sublata aliquid conaturis Vinde nobis renatus quoque animus, crescentibus ad novum spectaculum cornubus nunquam in Amphitheatro visis, quae urgens Syrij aestus nuper, quum alia vehementius liquescerent, & nos alioquin communi torpore subsideremus, prima protrusit, sparsimque ad Parentis Opusculum nobis in itinere notata, ad certas Observationum classes reclureduxit: quę ut vides taediosi fuerunt otii potius quam debitae diligentiae, novaeque facili tua venia dici merentur, quod nihil fere à Parente antea notatum ingloria repetitione transcripserim, nec quidquam quod ad perfectam Monocerotum omnium ideam faciat, omiserim, aliis plura non debens quam sine aere nomen.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
