# De unicornu observationes novae 123

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/123

43. multum eo tempore Onagris praelatos: post eum interiit autoritas saporis. Asino moriente viso, celerrimè id genus deficit Quae mendosa ut emendarentur manum medicam experta sunt θαυμασιν Salmasii, qui ita restituit: sapori: Lalisionum oriente usu celerrimè id genus defecit. Quia scilicet gustui gratior erat Lalisionum caro, quam Asinorum pullorum, aut omninò Onagri. Lalisiones pulli sunt Onagrorum nondum ablactati ab infan tum Lalla dicti, sive sono sive articulatis partibus. de quo Lalla puerorum fusius in Antiquitatibus nostris Natalitiis data industria egimus. Nihil denique de libidinis aemulatione notavit in suis Olaus, quam cum exitio etiam prolis propriae in Onagris carpunt Solinus & Isidorus. Id verò de Asini Cornu notandum ex Aeliani Lib. 4. hist. anim. c. 52. Indis poculi vice fuisse principibus & potentioribus, quod, ut brachia, auro int erstinguere solerent. Cui simile quid in poculo Michaelis Imperatoris Constantinopolitani admiratur Philes ex cornu Onagri constructo, triplici orbe (ζωσήραν vocat) distincto sicut venulis marmoreis. Armillas aureas majoris sortis Viris reservatas vel hinc apparet, quanquam fl rente Republica Romana non adeò fuerint in frequentes.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
