# De unicornu observationes novae 124

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/124

Solus L. Siccius Dentatus Oratione ad populum apud Dionysium Halicarnasseum L. IO. Antiq. Rom. jactat se ex acie reportasse torques aureos 83, armillas aureas 60. Et si credimus Festo, Armillae ex auro ut plurimum, quas Viri militares ab Imperatoribus donati gerebant, in quo tamen dissentit historia Liviana L. Papirii Consulis, qui Equites omnes ob egregiam in bello operam armillis argenteis tantum donasse fertur. Quod fecerat & Severus Imperator apud Iulium Capitolinum in Maximin: Natali Getae, filii minoris, Severus militares dabat ludos, propositis praemiis argenteis, id est, armillis, torquibus, & balteolis. At Indorum proceres ob uberiorem auri proventum ut aureis dextralibus brachia, ita cornua potoria ornabant circulo aureo, eum sine dubio in modum, quo aliis ejusdem metalli circulis tam aureum Serenissimi Danorum Principis CHRISTIANI V nuper repertum cornu distinguitur, quam alterum coronis ex argento deauratis per intervalla decoratum, quod ex Museo Viri undequaque Maximi D. Iacobi Matth. Arbusii Affinis nostri in Auream suam Dissertationem advocavit saepius nominatus VVormius. Hujus aurei Cornu occasione cornua animantium memoriae obversantur, quę auro ad sacrificium signata veterum superstitio induxit. Gręci quidem omnes, praeter Lacedaemonios apud Platonem in Alcibiade. De quibus accipiendus Homerus Odys. v. χρυσὸν Κέρατεν περιχεύαις. Nec aliter Romanorum sacrificuli, ut testimoniis evincam, Virgilii l. 10. Aurata fronte juvencum. Martialis quoque lib. 9. Epig. 42. Casurum tibi rusticas ad aras Ducum cornibus aureis luvencum. Nec non Tibulli Lib. 4. Eleg. 1. - nec illis Semper inaurato taurus cadit hostia cornuValeri: Flacci lib. 1. Argonaut. dabit auratis & cornibus igni Colla pater- Plane ad rem Seneca in Oëd. v. 135. Aureo taurus rutilante corni Labitur.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
