Latin
CAP. XVIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 126
Unproofread scanNot analysed yet
Et alter lib. 1. de Ben: nec in victimis quidem, licet opimae sint, auroque praefulgeant. Trebellius quoque Pollio in Galieno: Processerunt etiam altrinsecus centeni albi boves cornibus auro jugatis. Quo sine apud Varronem l. 6. LL. cornutam umbram, optime ex antiquo libro emendat Ausonius Popna, Cornuat aurum. quod cornu hostiae auro induxerit. Nec boum tantum, sed &caprarum cervorumque cornua auro ornarunt. Pindarus Olymp. 11δy. χρυσόνερων ἕλαφον. Seu Auricornem cervum. De priori Euripides: Τάν τε χρυσοκέρα νον. Δόρκαν ποικολόνωτον. Aureo quoque capiti decoram Maculosam capream.