# De unicornu observationes novae 126

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/126

Et alter lib. 1. de Ben: nec in victimis quidem, licet opimae sint, auroque praefulgeant. Trebellius quoque Pollio in Galieno: Processerunt etiam altrinsecus centeni albi boves cornibus auro jugatis. Quo sine apud Varronem l. 6. LL. cornutam umbram, optime ex antiquo libro emendat Ausonius Popna, Cornuat aurum. quod cornu hostiae auro induxerit. Nec boum tantum, sed & caprarum cervorumque cornua auro ornarunt. Pindarus Olymp. 11δy. χρυσόνερων ἕλαφον. Seu Auricornem cervum. De priori Euripides: Τάν τε χρυσοκέρα νον. Δόρκαν ποικολόνωτον. Aureo quoque capiti decoram Maculosam capream.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
