# De unicornu observationes novae 127

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/127

Rei veritas, ut fatear, hic difficilior ob auctorum vel negligentiam vel ignorantiam. Eadem tamen Marino de Asinis responsa, pro Equis quoque militant, mutatis ratum nominibus. Ab incolis Indiae hodie cornuum equinorum virtutem sileri me non movet, quum res notae plenas buccas non requirant, aut verborum ampullas. Quis enim usquam terrarum, omnium planè cornuum peculiarem adversus venena vim ignorat, ut depraedicando Equino cornu, nihil prae aliis cornibus singulare promittente, super sedere possint. Nec pro vero accipimus equum talem visum nunquam. Narrat na Io. Eusebius Niesenbergius Lib. 7. Hist. Nat. adm. cap. 2. se in aula Philippica equum quemdam Cornutum vidisse. Ex Iridis forsan allatus, cum quibus maximum exercent conmercium. In stabulo Principis Stiliani equum vidit superioribus annis Leo Allatius Vir doctissimus, magnitudine exilem, sed ferocia summum, cui post aurem dextram incurvum cornu extabat. Cui similem, nisi idem fuerit, se observasse Neapoli Nicolaus Angelus Eliseus Gymnasii Regii Professor subtilissimus nobis narravit.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
