# De unicornu observationes novae 130

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/130

Salmasio in suis ad Solinum Notis improbatur quia id nominis Elephanti longius ante natum Salvatorem assignatum, eo scilicet tempore quo Lucaniam infestis signis & feris intraret Pyrrhus, nec bovem ad Evangelistae exemplum, Lucam vocarunt Itali, sed Elephantem. Vulgatior tamen Rhinocerotis appellatio Gręcis pariter & Latinis, à cornu quod circa nares eminet, unde nasuti & alios adunco naso suspendentes Rhinocerotis nasum habere dicuntur apud festivissimum Martialem Lib. I. Epigr. 4. Majores nusquam ronchi, juvenesque, senesque Et pueri nasum Fhinocerotis habent. Indos tamen & Aethiopes patrio aliquo caeterisque gentibus ignoto nomine domesticum animal indigitasse elegantissimus Q. Curtius Lib 9. cap. 1. exponit in Indiae, post Porum devictum, delineatione: Rhinocerotes quoque rarum alibi animal, in ijsdem montibus erant. Caeterum hoc nomen belluis eis inditum à Graecis. Sermonis eius ignari aliud lingua sua usurpant. Quod quum taceat, nostrum erit inquirere. Ab incolis Cambayae & Patane Gandas vocari refert Garcias ab Horto Lib. 1. cap. 14.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
