# De unicornu observationes novae 134

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/134

Cornu Rhinocerotis Virtutes: eiusdem dens, & cornu minus. D Rhinocerotis porrò delineationem gressus referamus, quem cum Dione lib. 51. hist. Rom. & Plinio lib. 8. c. 20. consentit Aelianus mellitissimus animalium descriptor, ut à Barthio vocabatur, Elephanti magnitudine par esse animal, unico in nare cornu modice inflexo sed tanti acuminis, ut ferrum & saxa penetret. In cornu tamen falluntur omnes, qui sine pari Rhinoceroti tribuerunt. Bina enim gestat evidentiora, majus in naribus, in fronte minus, quanquam in narib. utrumque collocet Anonymus Geographus MS. in descriptione τῶν ζῶων Ἰνδικῶν: τοῦτο τὸ ζον καλεῖται ῥινοκέρως διὰ τὸ ἐν μυκτῆρσὶ τὰ κέρατα ἔχειν. Hoc animal appellatur Rhinoceros, quod in naribus cornua habeat. Nescio an forsan simi lia viderit illis, quae nos in Technicotheca Magni Ducis Hetruriae Florentiae vidimus, cornu nempe Rhinocerotis exiguum, sed duabus eminentiis velut tumulis distinctum. De minori nihilo minus intelligendum, quod mox idem subnectit: ὅτε δὲ περιπατεῖ σαλεύοντας τὰ κέρατα.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
