# De unicornu observationes novae 135

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/135

ὅτε δὲ ορὰ μετὰ θυμοῦ, ἀποτείνει ἀυτὰ, καὶ ἀσαλευτα ἐυρίσκονται: Quum verò ambulaverit, quassam tur moventurque cornua: quando verò cum ira oculorum aciem intendit, extendit illa & dura firmaque inveniuntur. Mirum enim, cornu solidum pro lubitu modo huc modò illuc moveri pendulę caudae instar. De Phrygiis bobus quidem fidem facit Aristoteles lib. 3. hist. cap. 9. cornua, perinde ut auriculas, movere, idque quod cuti potius quam ossi adhaereant. Et Solinus c. 52., de Indicis Tauris: Hi quoque circumferunt cornua flexibilitate qua volunt. Haec tamen cornua solidam ubique servant substantiam, nec flaccescunt quanquam moveantur ad musculi motum. Vnde mea fert opinio minus illud in fronte cornu his coloribus depinxisse Geometram Christianum quod mollius esse poterat & fibrosum potius, ut recepta per vehementiorem animi motum caloris & spirituum copia impleretur, & distentum duresceret: cui simile quid Indicis nostris gallinis

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
