# De unicornu observationes novae 138

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, 1. BARTHOLINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/138

Et coctum in spiritu vini febribus sanandis, ventriculi imbecillitate, Asthmate, depellendisque lumbricis impensè laudant experti, Hujus verò esu Mauri delectantur necessitate fortean adducti, quum nervosa planè sit caro & dura, ferratosque Plauti dentes, judice Bontio, postulet. Nec id videtur à veritate abhorrens, quia mollissima alioquin animalium caro in delicata linguae textura superatur quae in Rhinocerote adeò spinosa Marco Paulo Veneto & Iacobo Bontio fertur & aspera, ut si irritetur hominem simul ac equum tanquam pulicem prostrata lambendo necet, dum asperitate linguae suae cute ac carne ad ossa usque animalia denudat. Ob eam linguę asperitatem virgultis perquam spinosis vescitur, & herbis, ut inter herbatica animalia numeret Solinus, quod crudivorum non sit nec sanguinolentum, nisi stimulo injuriarum incitetur. In cuius veritatem pauca addit MS. Geographicum: τοὺς δὲ ὀρθαλμοὺς κάτω περὶ τὰ γνάθους ἔχει φοβερώτατον δὲ ἔστι πάνυ. μάλιστα καὶ τῷ ἐλέφαντι πῶς ἀντικείμενον: Oculos infra circa maxillas habet. Valdè autem est terribile, maximè Elephanti, quando ei opponitur.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
