Latin
1. BARTHOLINI
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 142
Unproofread scanNot analysed yet
Ne autem solita impostorum fraus nobis imponat, signa juvabit annotasse quibus dignoscitur. Illa ex substantia ejus porosa petuntur, &levi extremum versus flexura, ubi scalpelli aciem utrinque acquirit, radicem vero tenus reliquo corpore aequaliter assurgente duae superstant eminentiae. Quae conditiones quum aetatis regionisque differentia saepius eludantur, ex graveolenti exustae materiae odore certiori indicio Parens cap. 3. id probat. Minus alterum cornu, ut forma, ita praestantia, politum ferunt &nigrum, longum duos palmos sensim in acumen desinens, quod tamen durioris compagis expers, pro Rhinoce rotis nutu modo flaccescere credo, modo inflari. Duos in lata basi sinus efformat, parti, cui inhaeret, impressos, quos nutritioni spirituumque affluxu in animi passionibus destinauit Prometheus. CAP. XXII. Monocerotis veri synonyma. Arabum Al. Rabbint error. Geographi locus. Vnicornibus robur proprium. Quid Cophtitis. Tricta vocis significatione venit in praenti titulo Monoceros, pro animali sui generis, cui unicum cornu, exfronte eminet.