# De unicornu observationes novae 143

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, 1. BARTHOLINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/143

Adeò omni aevo, omniumque auctorum ore celebrata fuit haec fera, ut in eam spes omnes contulisse Natura videatur, minusque de excidio Troiae suae fabulosi Poëtę cantarint, quam de Vnicornu bonae fidei Auctores. Nomen sanè pluribus commune, ut hactenus justa serie persequuti sumus, sed animalium nulli propriè competit praeter hoc, quod per excellentiae suae conditionem solum in vocabuli huius possessionem asseritur. Monocerotis tamen propria nomenclatura tum animali toti, tum ejus cornu indita. Animal Monoceros ἀπὸ τοῦ μόνου κίρατος, à solo cornu dictum. Isidorus Lib. 12. Orig. cap. 2. Monoceros, id est, Vnicornis, eò quod unum cornu in media fronte habeat. Vbi malè inscitus scriba in MS Veneto Canonicorum Regularium lib. 11. c. 6. de disciplina (ita enim & divisit libros Originum & inscripsit) ex litteraturae Graecae ignorantia illi saeculo propria, substituit: Morocenon 1. Vnicornus Indorum Brachmanorum Dialecto Κἄργα ζῶνον Cartazonum vocari audivit Aelianus. Gallis Licornia. Lusitanis Hispanisve Bara, quod nomen Rhinoceroti pressius applicant. Itali aliis nominibus signant, inter quae A. Bac ctus cius mavult ad evitandam ambiguitatem eligere pronunciationem Arabicam alicorno. Nam ij ferè nominibus praeponunt Arabes ad augendam significationem simulque quasi determinandam & respondere puto Graecorum18 aliqua usus frequentia.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
