# De unicornu observationes novae 146

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, 1. BARTHOLINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/146

Quae nihilo minus Moysi, ut intrepido, accommodat in Paraphrasi Lyra: Et Sarion, id est, filius, per quem intelligitur Moyses à Deo prędilectus, sicut filius, quasi filius Rhinocerotis, id est, ita impavidus, sicut Rhinoceros, quod idem significat, quod Vnicornis. Ex ferarum non excusanda mixtura mutavit Lyrauus, ut videtur, receptam Augustino Vnicornis vocem, vestigia B. Hieronymi dubio procul sequutus, qui Rhinocerotis in Versione vulgata meminit: Et Sarion quasi filius Rhinocerotis. Rectius omnino Auctor Geographiae Christianae, quisquis ille sit, in descriptione Animalium Indicorum, quem manu exaratum ex Bibliotheca Medicea pervoluta vi, cum Augustino tribus Scripturae locis Monocerotem servavit, quamvis ea de fortitudine & impetu exponat. Sic enim ilΚας ταῦτα δὲ καὶ ἡ γραρὴ διηγεῖται περὶ αὐτοῦ λέγουσα σωπον ε ἐκ στόματες λεόντων. καὶ ἀπὸ κεράτων μονοκερώταν τὰ ταπεῖνωτίν με. καὶ πάλιν, καὶ ὁ ἡγαπημένος ὡς ὐιὸς διὸς μονοκερώτων, καὶ πάλιν ἐν τοῖς ἐυλογίαις τοῦ Βαλααμ αἱς ἑυλόγησε τὸν Ἰσραὴλ ρησὶν ἐκ δευτέρου.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
