Latin
1. BARTHOLINI
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 147
Unproofread scanNot analysed yet
οὕτως ὁ θεὸς ὡδήγησεν ἀυτὸν ἐξ Αιγύπτου ὡς δόξαν μονοκέρωτος, ἀυτῳ διὰ πάντων ἰσχὺν καὶ πεποίθησιν καὶ διξαν μαρτυροῦσα τῷ ζών, Quibus hunc Latinae consuetudinis vsum dedi: Haec etiam scriptura enarrat de ipso dicens: serva me ex rictu Leonum, &à cornubus Monocerotum humilitatem meam. Et rursum, &dilectus sicut silius Monocerotum, &iterum in Canticis Balaam, quibus benedixit Israeli, iterato dicit: Sic Deus eduxit ipsum ex Aegypto sicut gloriam Monocerotis, ipsi animali supra omnia robur, &confidentiam &gloriam testatura. Omnium sanè ore excellens Vnicornium robur, pari ferocia junctum decantatur, quanquam nec desint Rhinoceroti cornua, si, ut loquitur Martialis lib. spect. Ep. 22. Seque diu magnae colligat ira ferae. h. e. si irritetur, ut nuperrima in Indis historia amici cujusdam sui ab offenso Rhinocerote ferè occisi probavit Iacobus Bontius in Med. Indorum. Monoceroti tamen per naturae excellentiam &perpetuas vires id ascripserunt notę melioris Interpretes, non dissentiente lobo c. 39. 14: Nunquid volet Vnicornis servire tibi? Sic ni Sactes Paganinus verterat, ante quem per Rhinoceroten plurimi exposuerant. Quo cum &Eucherius facit, licet confusis nomanum proprietatibus, hoc fortis &robusti Viri hieroglyphicum ex eodem annotet. Simili antiquae consuetudinis licentia, de Vnicornis gloria scriptum extat Deuterom.