Latin
CAP. XXIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 149
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXIII. Vnicornu in Cruce Christi. Stare Deorum. pro χον, ἢ γμα, Crucis partes. De suppedaneo conciliatio auctoris. Antennis cornua. Tertullianus tentatus. Librariorum in scribendo errores. ommode laudati ex Deuteronomio loci occasione eruditae antiquitatis vestigium ex Tertulliano Patrum disertissimo eruam, qui Cornua &Vnicornua illa Deuteronomii Christo ejusque Cruci singulari ingenio &doctrina applicat. Libri enim contra Iudaeos cap. 11: Christus in illo significabatur, taurus ob utramque dispositionem aliis ferus ut iudex, aliis mansuetus ut Salvator, cujus cornua essent crucis extima. Nam &in antenna navis, quae crucis pars est, extremitates cornua vocantur: Vnicornis autem, media stipitis palus. Quorum sensum ut penitius intueamur, quadruplici ligno crucem Christi, ut aliorum, compositam auctoritate antiquorum ostendendum, recto uno, altero transverso, tum suppedaneo, &medio ligno incurvo. Suppedanei necessitas erat ad fulciendos pedes crucisigendi, ne pondere corporis solis brachiis innixus dilaberetur, forma hujus suppedanei tabellae erat largioribus pedum plantis accommodata, quae stipite medio fere eminens sustinebat reum. Et quanquam huius vices funes supplere potuisse crediderit Iustus Lipsius lib. 2. de Cruce cap.