Latin
CAP. XXIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 151
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde ortum puto Aegyptiorum institutum in cadaveribus sepeliendis, quae ad majorem quandam religionem in pedes recto positu adhuc in Pyramidibus visuntur, quod &annotarunt Herodotus in Euterpe, Silius Italicus lib. 13. Aegyptia tellus Claudit odorato post funus stantia saxo Corpora Caeterum idem suppedaneum πῆγμα agnovit &Iulius Firmicus cap. 29. Petrus quoque Molinaeus cap. 2. de Peregrinationibus ad Greg. Nussem Epistolam, quo iudice tabellam hanc tetigisse Plautus in Mustell. A. 2 creditur. Ego dabo ei argentum, qui primus in cruce excucurrerit. Nam quomodo potuit in crucem sons insilire aut excurrere, nisi esset lignum, cui rectus insisteret? Quartum demum lignum è medio stipite exsurgens veri Vnicornis nomen meruit ob curvatam ad inferiora figuram, quae medium damnati corpus sedilis instar in cruce sustinebat. ἔρέχον πήγη à Iustino Martyre &Iosepho Scaligero vocatur, cui etiam in laponum crucibus insidet crucifigendus. Partem tantum fuisse suppedane à medio deorsum vergentem contra Scaligerum urget Petrus Lausselius Soc. Iesu Cap. 2.