# De unicornu observationes novae 151

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/151

Vnde ortum puto Aegyptiorum institutum in cadaveribus sepeliendis, quae ad majorem quandam religionem in pedes recto positu adhuc in Pyramidibus visuntur, quod & annotarunt Herodotus in Euterpe, Silius Italicus lib. 13. Aegyptia tellus Claudit odorato post funus stantia saxo Corpora Caeterum idem suppedaneum πῆγμα agnovit & Iulius Firmicus cap. 29. Petrus quoque Molinaeus cap. 2. de Peregrinationibus ad Greg. Nussem Epistolam, quo iudice tabellam hanc tetigisse Plautus in Mustell. A. 2 creditur. Ego dabo ei argentum, qui primus in cruce excucurrerit. Nam quomodo potuit in crucem sons insilire aut excurrere, nisi esset lignum, cui rectus insisteret? Quartum demum lignum è medio stipite exsurgens veri Vnicornis nomen meruit ob curvatam ad inferiora figuram, quae medium damnati corpus sedilis instar in cruce sustinebat. ἔρέχον πήγη à Iustino Martyre & Iosepho Scaligero vocatur, cui etiam in laponum crucibus insidet crucifigendus. Partem tantum fuisse suppedane à medio deorsum vergentem contra Scaligerum urget Petrus Lausselius Soc. Iesu Cap. 2.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
