# De unicornu observationes novae 159

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/159

Ità verò ille: idem & monoceros, id est, vnicornis, eo quod unum cornu in media fronte habeat pedum quatuor: ita acutum & validum, ut quicquid impetierit, aut ventilet, aut perforet. Tantae autem est fortitudinis, ut nulla venantium virtute capiatur. Quod de inimicitia Elephantum interserit optimo consilio expungo, ut alienum ex falso eiusdem ferae utriusque naturae principio ortum. Marcus Paulus Venetus Magno Can Tartariae à servitiis in Regno Basma vidisse se scribit Monoceroten lib. 3. cap. 15. de Orient. Reg. sed ex ea quam edidit delineatione Rhinoceros sine dubio fuit ab eo pro Vnicornu visus. Id quod intelligendum quoque venit de iis quos in Regno Lambri conspici affirmat. Elephante enim minores, depressum caput gerentes aprino simile, spinosa lingua, qua obvia petunt, nigricantibusque oculis, Rhinocerotis formam ad unguem aemulantur. Idem de Monocerote sit judicium, quem versus extrema Asiae descripsit cap. 10. Aeneas Sylvius Picolomineus, postea Papa Pius secundus.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
