Latin
CAP. XXIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 160
Unproofread scanNot analysed yet
Maioris fidei hic erit testimonium Ludovici de Varthema Bononiensis qui saeculis ab hoc duobus totum Orientem curiosè lustravit, Aegyptum, Arabiam utranque Aethiopiam, &Indiam, qua terrarum amplitudine patet, ut Itineris totius ostendit series, quam Ethrusco sermone conscriptam Agnesinae Peltriae Colonnae Albanię &Taliacotii Dominae dedicaverat. Is verò Varthema quum Mecham splendidam Arabiae desertae urbem cum sociis Mamaluccis itineris ordine pervenisset, lustrato prius celebri Mahomethi templo, ad aliud latus fani conversus Monocerotes binos claustris inclusos vidit simul &consideravit, ut testabuntur verba lib. 1. De Arab. cap. 18. pag. 20. quibus brevi textu Romanum calamum mutuabor: Ex altera templi nominati parte claustra sunt quibus bini Monocerotes vivi includuntur, qui pro re singulari, ut sunt, monstrantur. Eorum haec forma erat. Major equinum pullum 30 mensium imitatur, unumque in fronte cornu praefert trium circiter ulnarum. Alter Monoceros equuleo unius anni similis, cornu quatuor palmarum habet. Color ferae, ut equi sagmati obscurior, capite cervino, collo brevi rarisque circa illud pilis &brevis juba ab altero tantum latere dependente. Crus subtile habet, gracile hinnuli instar: Pes anteriori parte parum fissus, ungula verò caprina, pedisque dextrum latus pilosum. Enimverò feritatem prae se fert &naturam solitudinis amantem.