# De unicornu observationes novae 161

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/161

Vterque autem Sultano Mechae Domino oblatus fertur pro re pretiosissima & thesauro aliis praeferendo, à Rege quodam Aethiopum seu Mauro, ut cum eo arctiorem affinitatem iniret. Propiora si velimus exempla, ętates excutiemus viciniores eorum qui Eoum diligenter lustrarunt. Bernardus Breitenbach Itineris Orientalis Illustris Iohannis Comitis de Solin A. C. 1483 instituti fidus Interpres, non procul à monte Sinal & Ramathin 20 Septembris vidisse se testatur Animal, Camelo majus, quod V nicornu esse itineris ductor asseveravit, Arabs nempe & locorum illorum peritissimus, ut in ampliorem rei visae fidem eodem itinere testatur Felix Faber. Pari veritate Leonardus Rauchvolff Augustanus Medicus in Oriete audivisse se narrat à Persa, Sophum Persarum Regem Vnicornua aliquot Samarcandi alere, cui ideò majorem judicavit adhibendam fidem, quod alia plura ex Persia secum attuIerit de quibus Theophrastus scripserat. Iter verò illu! cum sociis Anno reparatae Salutis 1573 absolvit.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
