Latin
CAP. XXIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 162
Unproofread scanNot analysed yet
Ab illis sequentia proximè tempora non abhorrent, si auctores nostros ad partes vocemus, inter quos eminet in India versatissimus Garzias ab Horto Proregis eo loci Medicus, qui quanquam oculis propriis non usurparit vonocerotem, utpote rarissimum, attamen quae de eo à Viris fide dignis accepit, nec nos nec posteritatem voluit ignorare, ut ejus perhibet disserratio Lib. 1. Hist. Arom. cap. 14. his verbis conceptaInter promontorium Bonae spei, &aliud Promontorium uulgo de Currentes ni nupatum, vidisse se affirmabant terrestre quoddam animalis genus, licet mari etiam delectaretur, quod caput &jubam equi haberet (minimè tamen marinum equum esse) cornu praeditum duos palmos oblongo, mobili, quodque nunc in dextram, nunc in sinistram obverteret; modò illud attolleret, modò demitteret. Sanè si nouum Monocerotis genus non constituat, quod tamen cum Parente cap. 2. n. 2. existimo, vel ad Rhinocerotem vel Monocerotem referendum. Rhinocerotem esse persuadent cum Elephante perpetua pugna, &cornu mobilitas, ferociter enim cum Elephante praeliari tradit idem Garcias, &extendi cornua contrahique pro diverso animi impetu in Rhinocerote supra notavit Geographus Chriistianus MS. In censum Monocerotum vocat tam juba equi &corporis ad equum similitudo, quam singularis adversus venena vis in cornu ejus laudata; eam enim, quanquam recentiores agnoverint in Rhinocerote marinisque, antiquiores ignorabant. Sed quicquid de dubia sit virtute, forma ad Monocerotem accedit propius, si sui generis amphibion non sit, ut principio Libri stabilivit Parens.