# De unicornu observationes novae 17-2

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, THOMAE BARTHOLINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/17-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/17-2

Cornicularij apud ICtos. Facies Didonis. Aliarum partium Cornua. Verrucae. Ornutorum animantium, quae solo cornu eminent, auspicaturo historiam, ab humano genere nobilitatis quodam iure ordiendum, in quo cornuum tuberibus nonnunquam lusit Natura, ut variis exemplis observarunt Amatus Lusitanus in Centuriis, Iacobus Dalechampius ad Plinium, Lycosthenes, VVeinrichius, Paraeus, aliique quorum catalogum in Opusculo suo Parens texuit. Horum autem seriem auget princeps Gallicę historiae conditor Iac. Aug. Thuanus lib. 123. ubi Francisci Troviluvij Anno circiter 1599.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
