# De unicornu observationes novae 170

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/170

In Gadibus columnas, laborum terminos, posuisse fertur Hercules in duraturam posterorum memoriam, quas decantat Pindarus Olymp. Od 3. Epod. 9. νῦν γε πρὸς ἐσχατιὰν θήρῶν ἀρετεῦσιν ἱ κάνων, ἅπτεται ὅικεθεν Ἡρακλεος σηλαν. Eas per Idolum explicat Averroes statuamque quam adorandam gentiles posuerunt Cujus effati poenas à Paganino Gaudentio Polyhistore luit cap. 121. lib. de Orig. Phil. Rom. quia non ab hominibus, sed ipso Hercule memoriae causa erectae fuerint columnae. Hercules tamen ut Alexander divinos honores etiam superstes non aspernatus, quia ab indigenis columnas sumsisse dicitur apud Svidam in Vo σα τάδειρα: Hactenus progressus Hercules, cum ob sonitum, & tenebras ulterius tendere non posset; columnas ab indigenis sumptas erexit, quibus significaret eo usque perviam esse terram & mare. Tempore suo adhuc superfuisse in Cosmographia asserit Aethicus, qui iudice Iosia Simtero Constantini aevo floruit. Corruptas erò in praelio, quod crevit inter Barbaros & homines illius Insulae Anno 1oxxx à Muhametis ortu, refert Averroes in Com. 2.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
