# De unicornu observationes novae 173

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/173

Monocerotis autem ex statuis sive columnis Aethiopicis expressa imago justa diligentia à me in Medicaea Bibliotheca fuit considerat. Toto corpore Ceruum refert sive magnitudinem spectes, sive membrorum conformationem. In solo capite aliquo discrimine separatur. Cornu enim in fronte recto ductu protenditur striatum, curtae aures, barba hircina sub mento & vellus anteriori facie inter frontem cornutam & nasum. Frons tuberosa, cui solum cornu infixum visitur. cur CAP. XXV. Monoceros à fabulis vindicatur. Ctesiae defensio. Laus Famae. Contradictiones de Vnicornu tolluntur.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
