# De unicornu observationes novae 174

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/174

An in spectaculis productum, ex Nummis dijudicatur. Psam invictam rei fidem exauget firma Ratio, quae Monoceroten necessariò invehit, ad universi complementum & gratam viventium varietatem, de qua plura non essent addenda, ne experientiae tantum decedat, quanrum haec augmenti cepit, pręsertim quum apud bonos judices satis habeant firmitatis vel testimonia sine argumentis, vel argumenta sine imoniis, ut lacteum illud Lactantij os lib. . de vera Sap. c. 22. loqui amat. Prodeat tamen, ut utrique suus sit locus; cui diversa sentientium argumenta tanquam ex facili cedent, si eam, ex ea parte qua homo sum in medium opposuero. Quis enim vel mica rationis instructus non viderit falsos eos qui Monoceroten eodem habuerunt loco quo Asinum Aureum Apuleji, Sirenes Homeri, Vircilii Harpyias, Chimaeram, Minotaurum vel denique Hippogryphum.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
