# De unicornu observationes novae 176

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/176

quem fide dignum negarat Aristoteles Lib. 8. cap. 28. Hunc sequutum Plinium in pari errore haesisse. Philostratum vero novis & miraculosis delectari potius quam veris, & Aelianum aliena voce contentum scripsisse quae incerta acceperat fama. Verum frustra bono Ctesiae occentant, quem, ut videtur, ex otiosorum ingenio aestimant. Equidem omninò existimo, si de Monocerote ignoto illis saeculis animali praeter veritatem quidquam chartis consignasset, ab Herodoto ejus aequali vapulasse & falsi dicam retulisse, Aristotelem verò vicenis minimum Olympiadibus Ctesiae Herodotoque posteriorem quis credat sincerius de praeterito tempore judicare potuisse, quam de praesenti Herodotum? Neque eo pervenisse scio audaciae Aristotelem, ut ex levicula culpa circa suem, quem nec ferum nec mansuetum in India haberi negarat, omnia Gresiae damnaret quaecunque seu de Monocerote seu aliis in India observarat, quamvis sine teste eo nomine solo fidem Ctesie derogaverit. Quid enim absurdi, nisi alia afferret, ex India suillum genus eliminare, quod neque in Arabia agnoscit Plinius Lib. 8. cap. 51.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
