# De unicornu observationes novae 180

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/180

Famam illam de Vnicornu sparsam à Barbaris Indis, qui aliud praeter nomen nesciverunt, Aliani, reliquorumque aevo introdactam aliqui dum urgent, adeoque inna sidem esse & veritatem, multarum rerum notitiam nobis adimunt in quibus, utpote exoticis, barbarorum stamus relatione, meliorum patriae suae interpretum. Mercurialist. 2. Consult 63. eo nomine Monocerotis historiam suspectam reddit, quia ab Aristotele neglecta. Cui responsum velim, Aristotelem de vermiculis apibusque scripsisse fusius quàm de Deo, quod olim ipsi obiectum fuit, ut taceam multa ab eo de Animalibus notata, quę nec vidit ipse, nec satis perpendit, adeo de ignotis silentio se magis excusavit quam dubia relatione. Addo Monocerotum multitudine deceptum singulorum involvisse tractationem. Fortius ex Auctorum inter se dissidio in nos jaculantur. Illos nempe tam de fera, quam ferae Cornu diversas contrariasque alere sen tentias. Sed ea scriptorum dissensio sine veritatis fit discrimine. De animali modo constet, in conditionibus liberè dissentiant, quae narrantium multitudine & ferae ipsius secundum aetatem, pabula & regiones varietate, diversae saepius sunt & variae. Aetatis quippe ambitu adeò subinde mutantur viventia, ut si Herculem olim in cunis, videas deinde in Augiae stabulo, eundem esse sanctè neges, & in cervorum genere si anniculos subulones, hinnuleos, dicrotosque inter se conferas, profectò diversa esse lovem lapidem jurabis: unde in illam Doctorum quidam de venerunt opinionem, eundem non esse Socratem vig senem, qui juvenis fuerat.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
