Latin
184
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 184
Unproofread scanNot analysed yet
Cęterum quum spectacula feruide adeò urgeant aduersarii, mirari subit non vidisse Philippi Iunioris saeculares ludos rariori animalis Persici specie nobilitatos, in quibus inter alia caelo Romano inuisa &fera producebatur cornuta equo caetero corpore similis, sed barba prominente eum fere in morem quo Monoceros in Geographo Medicaeo depingitur, nisi quod sculptorum licentia caudam justo longius produxerit. Numisma hujus Philippi exprimit Seb. Ericius p. 542. sed hirco similem malè judicat, cui nec cauda protenditur, nec ungulae solidę, nec denique caput equino proprium ex surgit: frustraque ex Persia vulgatum animal theatro Romano exhibuisset Imperator. Monocerotem equum verius diceres si dissentire velles. Hinc Regem Prasi solitum ad publica spectacula in roboris sui documentum Vnicornis filiolos instruere fama tulit apud Aelianum, certa forsan, nec exemplo carens. CAP. XXVI. Pnicornis magnitudo. De ungulis Aristoteles excutitur. Cauda monocerotis. Cornuum color &longitudovaria. Cubitorum mensurae. In Cornu varietatis ratio.