# De unicornu observationes novae 185

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, 185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/185

EN Monocerotis conformatione primas sibi partes vindicat Cornu ipsum, quod & nomen animali dedit & precium, cujus ideò haec erit pagina. Expendendae tamen prius contrarię quaedam in speciem auctorum voces circa pedes Monocerotis, quibus non parum dubiam reddere conati sunt veterum historiam. De magnitudine, colore, forma levis dissensio, ab aetate, coeli statu, regionisque, & alimentorum natura, facilè expedienda. Magnitudinem quidem justo majorem tam cornu quam ferae commenti sunt Hebraeorum Magistri more suo vel fabulas vel aenigmata sonantes. Ridiculum quippe est quod prodidit R. Iuda in libro Rablà tantae fuisse molis conditos Monocerotes, ut arcae suae includere Noah non quiverit, indeque existimasse alios doctos, pone arcam alligatos in diluvio tanquam pedissequas. Par huic observationi est &. Jacchi filii Idae interpretatio Psalmi 22. 22 in Sanhedrin Hierosolymita no consignata, ubi narratur David pascendo grege intentus forte in Vnicornem dormientem ascendisse, quum corporis cornuque vastitate montis specie delusus esset.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
