# De unicornu observationes novae 191

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, 191. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/191

Ex quibus constat dum splendidum Cornu appellaret Solinus nigrum esse non negasse, quia & nigra splendere dicebantur; siue ratione excellentiae, siue particularum lucis. Ita nigerrimum bituminis genus, quod Asphaltum Graeci nuncupabant, à Dioscoride lib. 1. cap. 100, purpurae in modum splendere pronunciatur, nec dissimili significatu Atrae bili splendentem nigrorem contribuit Galenus in Comm. Aph. 23. sect. 4. Imò Plinius ipse Latini sermonis magnus conditor, ab ea libertate loquendi non abhorrens l. 9. cap. 36. à vena purpurae liquorem pretiosum nigrantis rosae colore sublucentem imbibi scripsit. Nisi similitudine cornuum variorum deceptus sit Solinus, visoque forte marino Vnicornu, candidius ad eboris faciem fulgente, splendidum vocauerit, quod nigrum uiderant antiqui, ob aetatem etiam albissimos dentes q innum obfuscantem. Longitudo pro aetate Vnicornuum modò protenditur, modo contrahitur. Quod viderat Albertus Magnus crassitie sesquidodrantis erat, longitudine decem pedum, Plinii cubitis duobus mensurabatur, Varthemani tribus, Solini, & Isidori ad quatuor pedes exstabat. Quę Quae sanè exiguo inter se interuallo discreta si mensurarum rationem ineamus.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
