Latin
194
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 194
Unproofread scanNot analysed yet
52, dentium geminos flexus cubitales ex rostro, totidem à fronte cen vituli cornua exire, ut etiam longitudinem cornuum iustam mensuram excedentem ex regionum mutatione meriri debeamus, ex aetate gravi, &liberaliori pastu. Paucis id indica vit Aristoteles lib. 8. Hist. cap. 28: In Aegypto aliqua maiora, quàm in Graecia fiunt, ut boves, &oves. Cuius rei causam attribuunt cibo, qui aliis large, aliis parce sit &c. Hincque adeo tantam Vnicornuum nostrorum, quae ex vero Monocerote creduntur, in magnitudine varietas, ut à veterum alienissima diceres. Quod ut pateat apertius, per singula excurrentes ad examen vocabimus quae in Magnatum pinacothecis pro veris asseruans tur. CAP. nia ni