Latin
CAP. XXVII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 202
Unproofread scanNot analysed yet
Par sit de aliis judicium quae non mangonum asturia pro veris ex Borea vendita fuerunt, qualia sunt Antuerpiana, Mantuanum, &Potentissimi Polonorum Regis. Hoc quamvis ad utrumque caput artificio fucatum sit, pro marino tamen Boreali penitioribus rerum scrutatoribus habetur. De Mantuano tantò minus dubito, quantò basis loculamento seu alveo mandibulae inserta manifestior in icone apud Aldrovandum exprimitur, quod nihilo secius pro vero Vnicornu laudant Baccius Lib. 2. c. ult. Pona de Ven. cap. 15. Antuerpianum ultra septem pedes longum cum parte, judicio ejus, fronti inserta Io. Goropio Becano suspectum fuit, cum ob longitudinem inusitatam Monoceroti, tum ob colorem subalbidum, ut cornu esse piscis alicujus conjectura non fallax dicta verit ex Islandia aut vicina Septentrione adportatum. Nondum tamen ex communi errore eluctatum Virum Doctissimum apparet. quod de cornu hujus situ adeò laboraverit ejus arbitrio ita capiti bestiae infixi, ut radis inferius, extremum in altum velut in Cervis sursum spectet.