# De unicornu observationes novae 206

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/206

Quod Vnicornis experimentum quis admiserit sanae mentis? & hoc enim fertur ab auctoribus odoris expers. Imò si odorem de se spargit, pro ebore fossili haberem, quod Boethius lib. 2. c. 242. ab odoris suauitate laudauit. Vt taceam facili fuco à diuturna odoratorum vicinia suauitatem adscisci, quod Helvetico Vnicornu contigisse mox notavimus. Nec odoratum esse debuit, quandoquidem non in manifestis sed ignotis nobis eventibus vis Alexipharmaca delitescat. Id in Vnicornibus ad oculum videas, prius venena temperare, quam vel incalescant vel odoratos vapores diffundant. Experimenta tamen cornu hujus ostendere refugit μυριάμρορος, qui solis ignotorum testimoniis, precariis forsan, in amplam chartam corrasis, apud me auctoritatem infelici merce emendicare togatus voluerat.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
