# De unicornu observationes novae 209

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/209

subsidere aliquibus persuasitcredulitas posterioris saeculi auctoribus, quanquam Rhinoceroti id assignet Gregorius Papa c. 39. Iob. Isidorus Lib. 12. Orig. cap. 2: Tantae est fortitudinis, ut nulla venantium virtute capiatur: sed, sicut asserunt qui naturas animalium scripserunt, virgo puella praeponitur, quae venienti sinum aperit: in quo ille omni ferocitate deposita caput ponit, sicque soporatus velut inermis capitur. Albertus Magnus Lib. 22 de Animal. Dicunt quod hoc animal adeò virgines puellas veneratur, quod ipsis visis mansuescit, & aliquando juxta eas soporatur, & capitur, & ligatur. Natalis Comes lib. 4 de Venatione eadem canit: Virginis amplexum cupiit fera bellua (nam sic Fama refert) somnumque capit placidaque quictem Virginis in gremio optatae somnoque soluta Foenibus invenit sese vinebisque ligatam. Seu natura dedit secreti semina amoris Virginis, atque ferae est atrox innata cupido. Sive alia est ratio: tamen hac adducitur arte. Sed ratio eos fugit & veterum auctoritas, unde in varia tracti, modo de Monocerote, modo Rhinocerote confusis nominibus fabulantur. Melius omnino ad sui generis amorem refert Gesnerus ad exemplum ut arbitror Philo tes, qui in lambis de Animal. prop. de eo canit: πραύνεται δὲ παραὶ τὸν θῆλυν μόνον, διστρου χαλινοῖς ἐκδαμάζων τὸν τύσον εως τὸ ῥευσὸν τῆς γονῆς ἀροβρίση. Mansuescit autem comparis torum ambiens, Frenis furoris edomans ferociam, iii Dum seminis desaeviat lascivia. Lib. de Ingeniosius verò Henricus Korumannus

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
