Latin
CAP. XXVIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 211
Unproofread scanNot analysed yet
lure Virgin. cap. 92. pro Hieroglyphico habet, Christumque eo significatum qui Mariae Virginis pulcherrimae virtute, sapientia, &pudicitia illectus in sinu uteri virginalis caput altissimae Divinitatis humiliter inclinas viti quae Theophrasti Paracelsi fuit expositio in Tractatu quem Azoth inscripsit seu de Ligno &Linea Vitae, ubi Vnicornu Christi typum, Mariaeque pudicitiae evidens signum, pio, praeter solitum, sensu profert. Quid si Milesij sermonis hic agnoscamus vestigium, &alia ingeniorum mysteria? subinde enim nova scribendi via vel personas fingebant, vel personarum actiones, vel utrumque, ut tectis nominibus vitia insectarentur. quod scriptionis genus duce Apulejo, Achille Tatio, &Heliodoro infinitos aevi nostri invenit asseclas, inter quos principes ingeniorum eminent Ioannes Barclajus Argenidis Euphormionisque auctor, Francion Parisiensis, &Io. Fr. Lauretanus Nobilis Venetus illustrisque Dianeae conditor Hoc tacito invectivae stylo Samsonem Virorum fortissimum ejusque victum illicito meretricis amore animum atrociter perfodiebant antiqui, elegantissimo emblemate ab animali desumpto, cui primae fortitudinis deferuntur partes.