# De unicornu observationes novae 212

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/212

Inter propria Monocerotis numerant quoque fortitudinem insignem auctoritate Scripturae, & Aeliani, cui cornu inexpugnabile fertur Ratio ex materia peti debet, forma, & loco Locus in fronte aptissimus propulsandae injuriae. Forma seu virtus in uno fortior, quae in bicornibus dispersa. Cui materia durior & solidior subsidiarias operas mittit. Soli Rabbini antiqui in Libro Zifri huic adversabantur, quum in expositione Dent. 33. 17. Taurum fortem praedicant, sed cornua habere minus pulcra, nun, Reem, verò seu Monoceroten cornubus praeditum elegantioribus, sed minoris roboris, indeque extremo Mosis voto utrumque conjunctum fuisse, tauri nempe fortitudinem, & Monocerotis pulcritudinem. Quae ex ingenio illorum ficta sani habent nihil, si sanus ego: utrumque sanè de fortitudine & robore cornu interpretamur, in quo populos ventilabit usque ad terminos terrae, quod frustra à pulcritudine augurabatur Divinus. bianis ib il CAP. XXIX. Signa Cornu veri. De sudore multa. Vena quibus data Ebullitio. Ex canibus experimentum columbisque. Ex circulo. An Catholica inde medicina. Vera Vnicornuum virtus. JArias, sed suspectas plerasque Monoceroti virtutes invexit antiquitas, quas tamen in immensum auxerunt novatores majori decipiendi studio, quam juvandi.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
