# De unicornu observationes novae 213

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/213
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/213

Originem ingentis famae ad adulationem, vetus in Republica omni malum, deduxit A. Marinus: quam omni studio conservandam vel eo nomine urget Baccius quod Magnatum insidiatoribus ansa nocendi, suspicione tanti remedii, praescindatur. Nunquam tamen ab erectis mentibus impetrabit, ut culpam vitii alio vitio tegant. Sacra Principum majestas justitia potius & innocentia se tutatur quam vano insidiantium metu. Vnde dubitem num quidam superstitioni verius an credulitari adversam frontem opposuerint. Totius disputationis cardo duplici momento vertitur, num tantis, ut jactatur, viribus excedat Vnicornu, & quibus illae cognoscantur signis. Signa ex multiplici desumunt fonte agyrtae, ex sudore praesente veneno, ebullitione in aqua, columbis vel canibus binis succum lethiferum pari pondere haurientibus, circulo per pulverem Vnicornu descripto quem imposita nec Scorpius nec aranea transgrediuntur. De his inter se litigant Eruditi, praesertim sudore & ebullitione, haud procul fabulis, quorum utrumque suos invenit defensores simul & oppugnatores. Illis sociatur Baccius, his Marimus accedit, nomine similes, sed differentes mente, quos idcircò inter se ea fidelitate & brevitate committemus, ut ad judicandi rationem exactior nobis cura exsurgat.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
