Latin
CAP. XXVIII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 214
Unproofread scanNot analysed yet
In sudorem naturalem praesente veneno resolvi non posse Vnicornu vere urget Marinus quia anima nec Vegetativa, nec sensitiva praeditum sit, quanquam si pressius loquamus nec ad Vegetantis primam animam confugere debuerit, quum nec plantae verae sudorem emittant, nec Mineralia. Non pertantae, quarum succus exstillare dicitur &manare, nunquam verè exsudare, quia vel ui incisa plorant, uel ob tumentes ramos exprimunt. Prioris generis Balsamum est arbor, cujus succum, non sudorem, graphicè exprimit Plinius Lib. 13. cap. 25: succus è plaga manat, quem Opobalsamum uocant, suauitatis eximiae, sed terali nui gutta, ploratu lanis parua colligitur in cornua. Qui locus in mendo cubat, restituendusque cum Dalechampio tenuis guttae pluratu, lanis p. c. 1. c. Certo autem artificis temperamento inciditur, non sponte sudoris instar, sed, eodem Plinio &Solino teste, uitro, lapide osseisue cultellis, quod confirmat Tacitus Lib. 5. Hist: Vt quisque ramus intumuit, si uim ferri adhibeas, pauent uenae: fragmine lapidis, aut testa aperiuntur. Posterioris ordinis sunt arbores quotquot succo aliquo seu pice seu resina manant.